152. Quod omnia in universo a Divino Amore et a Divina sapientia creata sint, in Parte Prima plene ostensum est, in specie n. 52 ad 54;* hic nunc quod medio Sole, qui est Primum procedens Divini Amoris et Divinae sapientiae. Nemo qui potest videre effectus ex causis, et dein a causis effectus in suo ordine et in serie, potest negare, quin Sol sit primum creationis, subsistunt enim ab illo omnia illa quae in ejus Mundo sunt; et quia subsistunt ab illo, etiam exstiterunt ab illo[;] unum concludit et testatur alterum, sunt enim omnia sub ejus intuitu, quia posuit ut sint, ac tenere sub illo est continue ponere; quare etiam dicitur,** quod subsistentia sit perpetua existentia; si etiam aliquid subtraheretur prorsus a solis influxu per athmosphaeras, hoc illico dissolveretur; athmosphaerae enim, quae sunt puriores et puriores, et a Sole actuatae in potentia, omnia in nexu continent; nunc quia subsistentia universi et omnium ejus est a Sole, patet quod Sol sit*** primum creationis a quo. Dicitur a Sole, sed intelligitur a Domino per solem, nam sol etiam a Domino est creatus. * Prima editio: n. 52. 53;
** Prima editio: dicitur, tu, *** Prima editio: sit sit