Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. Quoniam infima Naturae quae faciunt terras sunt mortua, et illa non sunt mutabilia et varia secundum status affectionum et cogitationum, ut in Mundo spirituali, sed immutabilia et fixa, ideo ibi spatia sunt, et spatiorum distantiae sunt: talia sunt, quia creatio ibi desiit, et in sua quiete subsistit; inde patet, quod spatia sint propria naturae; et quia spatia ibi non sunt apparentiae spatiorum secundum status vitae, ut in Mundo spirituali, possunt illa etiam vocari mortua.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church