164. Nunc quia duo illi Mundi ita distincti sunt, necessum est ut bini Soles sint, unus ex quo omnia spiritualia sunt, et alter ex quo omnia naturalia; et quia omnia spiritualia ex* sua origine sunt viva, et omnia naturalia ex sua origine mortua, ac Soles sunt Origines, sequitur quod unus Sol vivus sit, et quod alter Sol mortuus sit, tum quod ipse Sol mortuus per Solem vivum a Domino creatus sit. * Prima editio: in