Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. Quod omnia a Domino per Solem vivum creata sint, et nihil per Solem mortuum, constare potest ex eo, quod vivum disponat mortuum ad sui obsequium, et formet illud ad usus, qui sunt fines ejus; non autem vicissim. Cogitare quod omnia a natura sint, et quod ab illa etiam sit vita, non potest nisi quam orbatus ratione; is non scit quid vita; natura non potest disponere vitam ad quicquam, est enim natura in se prorsus iners; quod mortuum in vivum, seu vis mortua in vim vivam, seu quod idem, naturale in spirituale, agat, est prorsus contra ordinem, et inde id cogitare est contra sanae rationis lumen. Potest quidem mortuum, seu naturale, multis modis ab externis accidentibus perverti aut mutari, at usque non potest agere in vitam, sed vita in illud secundum inductam mutationem formae agit; hoc idem est cum influxu physico in spirituales animae operationes, qui quod non detur, quia non dabilis, notum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church