169. In Universo creato, tam in ejus maximis quam in ejus minimis, sunt tria illa, nempe finis, causa et effectus; quod tria illa in Universi creati maximis et minimis sint, est quia in Deo Creatore, qui est Dominus ab aeterno, sunt tria illa: sed quia Infinitus est, et infinita in Infinito sunt distincte unum, ut supra n. 17 ad 22* demonstratum est, ideo quoque tria illa in Ipso, et tria in Infinitis Ipsius, distincte unum sunt: inde est, quod Universum, quod creatum est ab Ipsius Esse, et quoad usus spectatum est imago Ipsius, obtinuerit tria illa in omnibus et singulis suis. * Prima editio: 22,