Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. QUOD IN DEO HOMINE INFINITA DISTINCTE UNUM SINT. Notum est, quod Deus Infinitus sit, vocatur enim Infinitus; sed vocatur Infinitus quia est Infinitus: ex eo solum quod sit ipsum Esse et Existere in Se, non est Infinitus, sed quia Infinita in Ipso sunt; Infinitum absque Infinitis in Ipso non est Infinitum nisi quoad solum nomen. Infinita in Ipso non dici possunt infinite multa, nec infinite omnia, propter ideam naturalem de multis et de omnibus, nam idea naturalis de infinite multis est limitata, et de infinite omnibus est quidem illimitata, sed trahit ex limitatis in universo: quare homo, quia ei idea naturalis est, non potest sublimatione et approximatione venire in perceptionem de Infinitis in Deo, at Angelus, quia est in idea spirituali, potest sublimatione et approximatione venire supra hominis gradum, non tamen usque illuc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church