Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 174

Previous Number Next Number See English 

174. Quod Athmosphaeras, quae Aetheres et Aeres vocantur, attinet, sunt illae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, similes, cum differentia, quod illae in Mundo spirituali sint spirituales, et illae in Mundo naturali sint naturales: [in Mundo spirituali] spirituales sunt, quia a Sole, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, existunt, et ab Ipso recipiunt in se Divinum ignem qui est Amor, et Divinam lucem quae est Sapientia, et utrumque deferunt ad Coelos ubi sunt Angeli; et faciunt praesentiam Solis illius in maximis et in minimis ibi. Athmosphaerae spirituales sunt substantiae discretae, seu minimae formae, oriundae a Sole; et quia singillatim recipiunt Solem, inde ignis Solis in tot substantias seu formas divisus, et ab illis quasi involutus, ac per involutiones temperatus, fit Calor, adaequatus tandem amori Angelorum in Coelo, ac spirituum sub coelo; similiter lux Solis. Athmosphaerae naturales in eo sunt similes Athmosphaeris spiritualibus, quod etiam sint substantiae discretae et minimae formae, oriundae a Sole Mundi naturalis, quae quoque singillatim recipiunt Solem, et ignem ejus in se recondunt, ac illum temperant, ac ut calorem deferunt ad tellurem ubi sunt homines; et similiter lucem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church