178. Athmosphaerae, aquae et terrae hic dicuntur, quia illa tria sunt communia, per quae et ex quibus omnia et singula cum infinita varietate existunt; athmosphaerae sunt vires activae, aquae sunt vires mediae, et terrae sunt vires passivae, ex quibus omnes effectus existunt: quod illa tria tales vires sint in sua serie, est unice ex Vita, quae a Domino ut Sole procedit, et quae facit ut sint activae.