187. Ex his paucis constare potest, quod qui non scit aliquid de Gradibus discretis seu altitudinis, nec scire aliquid possit de statu hominis quoad ejus reformationem et regenerationem, quae fiunt per receptionem amoris et sapientiae a Domino, et tunc per aperitionem graduum interiorum mentis ejus in suo ordine; nec scire potest aliquid de influxu per coelos a Domino, nec aliquid de ordine in quem creatus est; si enim aliquis de illis non ex gradibus discretis seu altitudinis, sed ex gradibus continuis seu latitudinis, cogitat, tunc non potest quicquam de illis videre quam ab effectibus, et nihil ex causis, et ex solis effectibus videre, est ex fallaciis, unde errores, unus post alterum, qui per inductiones ita multiplicari possunt, ut tandem enormes falsitates dicantur veritates.