Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 197

Previous Number Next Number See English 

197. Applicatio fieri potest ad omnia illa, quae in praecedente Articulo recensita sunt, ut ad Musculos, Nervos, Materias et Partes utriusque Regni, vegetabilis et mineralis, ad Substantias organicas quae sunt subjecta cogitationum et affectionum in homine, ad Athmosphaeras, ad Calorem et Lucem, et ad Amorem et Sapientiam: in omnibus est primum unice regnans in sequentibus, imo est unicum in illis; et quia est unicum in illis, est omne in illis. Quod ita sit, etiam patet ex his quae nota sunt, nempe quod finis sit omne causae, et quod per causam sit omne effectus; ac ideo finis, causa et effectus dicuntur finis primus, medius et ultimus; tum quod causa causae sit etiam causa causati; et quod nihil essentiale in causis sit quam finis, et nihil essentiale in motu quam conatus: tum quod substantia unica sit, quae in se substantia est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church