Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. Ex eo quod maxima et minima sint formae utriusque generis graduum, est connexio eorum a primis ad ultima, similitudo enim illa conjungit. Sed usque non datur aliquod minimum quod idem est cum altero; per id est omnium singularium et singularissimorum distinctio. Quod non aliquod minimum in aliqua forma, aut inter aliquas formas, quod est idem, detur, est quia in maximis sunt similes gradus, et maxima ex minimis consistunt; quando tales gradus in maximis sunt, et secundum illos perpetua discrimina a summo ad imum, et a centro ad peripherias, sequitur quod non dentur aliqua minora et minima illorum, in quibus similes gradus sunt, quae idem sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church