Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 232

Previous Number Next Number See English 

232. Illi tres Gradus apud Angelos nominantur* COELESTIS, SPIRITUALIS, et NATURALIS; ac illis Gradus Coelestis est Gradus amoris, Gradus spiritualis est Gradus sapientiae, et Gradus naturalis est Gradus usuum. Causa quod illi Gradus ita nominentur, est quia Coeli in duo Regna distincti sunt, ac unum Regnum nominatur Coeleste, et alterum Spirituale, quibus accedit tertium Regnum, in quo sunt homines in Mundo, quod est Regnum Naturale. Etiam Angeli, ex quibus Regnum coeleste consistit, in Amore sunt, ac Angeli ex quibus Regnum Spirituale consistit, in sapientia sunt; at homines in Mundo in Usibus sunt: ac ideo illa Regna conjuncta sunt. Quomodo intelligendum est, quod homines in usibus sint,** in Parte sequente dicetur. * Prima editio: nominantur, ** Prima editio: sint;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church