Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 244

Previous Number Next Number See English 

244. * Simile fit in Mundo; homo qui non plane stupidus est, et qui non ex fastu propriae intelligentiae confirmaverat falsa apud se, ille dum audit loquentes de re altiore, aut dum legit talia, si in aliqua affectione sciendi est, tunc intelligit illa, et quoque retinet, et postea potest confirmare illa; simile potest tam malus quam bonus; etiam malus, tametsi corde negat Divina quae Ecclesiae sunt, usque potest intelligere illa, et quoque loqui et praedicare illa, tum scripto docte confirmare illa; at vero cum sibi relictus cogitat, ex amore suo infernali contra illa cogitat, et negat illa: ex quo patet, quod Intellectus possit in luce spirituali esse, tametsi non voluntas in calore spirituali. [2] Ex quo etiam sequitur, quod Intellectus non ducat voluntatem, seu quod sapientia non producat amorem, sed quod solum doceat et monstret viam[;] docet quomodo homo victurus est, et monstrat quam viam iturus. Et quoque sequitur, quod voluntas ducat intellectum, ac efficiat ut secum unum agat; et quod amor qui est voluntatis id vocet sapientiam in intellectu, quod concordat. In sequentibus videbitur, quod voluntas per se absque intellectu nihil agat, sed omne quod agit, in conjunctione cum Intellectu agat; at quod voluntas adsciscat intellectum in consortium secum, per influxum, non autem vicissim. * Prima editio: 144.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church