Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 268

Previous Number Next Number See English 

268. III. Quod mala et falsa confirmata apud hominem permaneant, ac fiant amoris et vitae ejus. Confirmationes mali et falsi non sunt aliud quam remotiones boni et veri, et si increscunt sunt rejectiones, nam malum removet et rejicit bonum, ac falsum verum: inde etiam confirmationes* mali et falsi sunt occlusiones Coeli, nam omne bonum et verum a Domino per Coelum influit; et cum Coelum clausum est, tunc homo in Inferno est, et ibi in societate ubi simile malum et falsum regnat, a quo dein eximi nequit. [2] Datum est loqui cum aliquibus, qui ante saecula apud se confirmaverunt falsa religionis suae, et vidi quod in iisdem, similiter ut in illis fuerunt in Mundo, permaneant; causa est, quia omnia, quae homo apud se confirmat, fiunt amoris et vitae ejus; fiunt amoris, quia fiunt voluntatis et intellectus, ac voluntas et intellectus faciunt vitam cujusvis; et cum fiunt vitae hominis, fiunt non solum totius mentis ejus sed etiam totius corporis ejus: inde patet, quod homo, qui se confirmaverat in malis et falsis, a capite ad calcem sit talis, et cum totus talis est, non potest per aliquam inversionem aut retorsionem redigi in statum ei oppositum, et sic ab inferno extrahi. Ex his et ex praecedentibus in hoc Articulo videri potest, unde origo mali est. * Prima editio: confitmationes


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church