Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 289

Previous Number Next Number See English 

289. Ex his videri potest inanitas idearum apud illos, qui cogitant de Deo aliter quam de Homine, ac de Attributis Divinis aliter quam quod sint in Deo ut Homine, quia separata ab Homine sunt pura entia rationis. Quod Deus sit Ipse Homo, ex quo omnis homo est homo secundum receptionem amoris et sapientiae, videatur supra n. 11, 12, 13; idem hic confirmatur propter* sequentia, ut percipiatur Creatio universi a Deo quia est Homo. * Prima editio: propter,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church