Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 297

Previous Number Next Number See English 

297. Omnis qui in aliqua illustratione cogitat, potest videre, quod amor pro fine habeat ac intendat usum, et quod producat usum per sapientiam; amor enim ex se non aliquem usum potest producere, sed media Sapientia; imo quid est amor, nisi sit aliquid quod amatur[;] hoc aliquid est usus; et quia usus est id quod amatur, et ille producitur per sapientiam, sequitur quod Usus sit continens Sapientiae et Amoris. Quod tria haec, Amor, Sapientia et Usus, sequantur in ordine secundum gradus altitudinis, et quod ultimus gradus sit complexus, continens et basis priorum graduum, n. 209 ad 216, et alibi, ostensum est. Ex his constare potest, quod tria illa, Divinum amoris, Divinum Sapientiae, et Divinum Usus[,] sint in Domino, et quod sint Dominus in essentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church