Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 300

Previous Number Next Number See English 

300. Quod in Mundo spirituali sint aeque Athmosphaerae, ut in Mundo naturali, supra n. 173 ad 178, 179 ad 183, ostensum est, et dictum est, quod Athmosphaerae Mundi spiritualis sint spirituales, ac Athmosphaerae Mundi naturalis* sint naturales: nunc ex origine Athmosphaerae spiritualis proxime ambientis Solem spiritualem constare potest, quod unumquodvis ejus sit in essentia sua qualis est Sol in sua. Quod ita sit, Angeli per spirituales suas ideas, quae sunt absque spatio, declarant per hoc, quod sit unica substantia, ex qua omnia sunt, et quod Sol Mundi spiritualis sit illa substantia; et quia Divinum non est in spatio, et quia in maximis et minimis est idem, quod similiter ille Sol, qui est primum procedens Dei Hominis: et porro, quod unica illa substantia, quae est Sol, secundum gradus continuos seu latitudinis, et simul secundum gradus discretos seu altitudinis, mediis Athmosphaeris procedens, sistat varietates omnium in Universo creato. Dixerunt Angeli, quod haec, nisi removeantur spatia ab ideis, nullatenus comprehendi possint; et quod, si non removentur, non possit quin apparentiae inducant fallacias: quae tamen non induci queunt, dum cogitatur, quod Deus sit ipsum Esse ex quo omnia. * Prima editio: nuturalis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church