Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 320

Previous Number Next Number See English 

320. Quod autem homo sit Microcosmus seu parvum Universum, ex eo quod universum creatum quoad usus spectatum sit in imagine Homo, non potest venire in alicujus cogitationem et inde scientiam ex idea Universi spectati in Mundo spirituali; quare hoc non potest confirmari, nisi quam ab Angelo qui in Mundo spirituali est, vel ab aliquo cui datum est in illo Mundo esse, et videre illa quae ibi sunt; hoc quia mihi datum est, possum ex visis ibi hoc arcanum revelare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church