Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 351

Previous Number Next Number See English 

351. Illi qui credunt Divinam operationem in singulis naturae, possunt ex permultis, quae in natura vident, se confirmare pro Divino, aeque, imo plus, quam illi qui se confirmant pro natura; illi enim qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae conspiciuntur in productionibus tam vegetabilium quam animalium. In productionibus vegetabilium,* quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, ac successive frondes, folia, flores, fructus, usque ad nova semina; prorsus sicut semen sciret ordinem successionis, aut processum, quo se renovaturum sit; quis Rationalis cogitare potest, quod Sol, qui est purus ignis, hoc sciat, aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, tum quod possit formare mirabilia in illis, ac intendere usum: homo, cui Rationale elevatum est, cum illa videt et expendit, non potest aliter cogitare, quam quod sint ab Ipso, Cui Infinita Sapientia est, ita a Deo: illi qui agnoscunt Divinum, id quoque vident et cogitant, at illi qui non agnoscunt, id non vident et cogitant, quia non volunt, et sic demittunt rationale suum in sensuale, quod omnes ideas suas trahit ex lumine in quo sunt sensus corporis, ac fallacias illorum confirmat, dicendo, numne vides Solem per calorem suum et lucem suam haec operantem[;] quid est id quod non vides; num est aliquid. [2] Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae conspiciuntur in Productionibus animalium; ut hic solum memorem in Ovis, quod in illis lateat pullus in suo semine seu inchoamento cum omni requisito usque ad exclusionem, et quoque cum omni progressione post exclusionem usque ut fiat avis aut volatile in forma genitoris; et si attendit ad formam, quod illa talis sit, ut non possit, si alte cogitat, quam in stuporem venire, ut quod in minimis eorum sicut in maximis, imo in invisibilibus** sicut in visibilibus, sint organa sensuum, quae sunt visus, [auditus,] odoratus,*** gustus, tactus, tum organa motuum quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur, ut et viscera circum corda et pulmones, quae actuantur a cerebris: quod vilia insecta etiam talibus gaudeant, notum est ab anatome illorum a quibusdam descripta, imprimis a Swammerdamo in ejus Bibliis Naturae.**** [3] Qui omnia naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt quod natura producat, et hoc dicunt quia averterunt mentem a cogitando de Divino, et qui averterunt se a cogitando de Divino, dum vident mirabilia in natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter[,] cogitare, sed cogitant sensualiter et materialiter, et tunc cogitant in natura ex natura, et non supra illam, similiter ut faciunt illi qui in inferno sunt, solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, et sic aliter cogitare si***** velint. * Prima editio: vegetabilium;

** Prima editio: invisibillbus *** Prima editio: odoris, **** Prima editio: natarae. ***** Prima editio: se


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church