357. His adjiciendum est, quod in Mundo spirituali mihi visi sint illi, qui pro natura ex visibilibus Mundi se confirmaverunt, usque ut Athei facti sint; et quod Intellectus eorum in luce spirituali apparuerit apertus infra, sed clausus supra, ex causa quia cogitatione spectarunt deorsum ad terram, et non sursum ad Coelum; supra sensuale, quod est infimum intellectus, apparuit sicut velamen, apud quosdam fulgurans ex igne infernali, apud quosdam atrum sicut fuliginis, et apud quosdam lividum sicut cadaveris. Caveat itaque quisque sibi a confirmationibus pro natura; confirmet se pro Divino[;] non deest supellex.