Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 364

Previous Number Next Number See English 

364. Quod Intellectus sit receptaculum sapientiae, quisque videt, at quod voluntas sit receptaculum amoris, pauci vident; causa est, quia voluntas nihil agit ex se, sed agit per intellectum; tum quia cum amor voluntatis transit in sapientiam intellectus, primum abit in af-fectionem, et sic transit, et affectio non percipitur nisi per aliquod volupe cogitandi, loquendi et faciendi, ad quod non attenditur: quod* tamen inde sit, patet ex eo,** quod quisque velit quod amat, et quod non velit quod non amat. * Prima editio: qnod ** Prima editio: eo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church