Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 417

Previous Number Next Number See English 

417. Nunc quia amor correspondet cordi, ac intellectus pulmoni, supradicta confirmari possunt per correspondentiam illorum, ita quomodo intellectus potest elevari supra amorem proprium usque in sapientiam, tum quomodo intellectus ab amore illo, si hic mere naturalis est, ab elevatione retrahitur. Est homini duplex respiratio, una corporis et altera spiritus; hae binae respirationes possunt separari et quoque conjungi; apud mere naturales homines, imprimis apud hypocritas, separantur,* at apud spirituales et sinceros homines raro, quare mere naturalis homo et hypocrita, apud quem intellectus elevatus est, et inde plura quae sapientiae sunt in memoria remanent, in caetu ex cogitatione e memoria potest sapienter loqui, at cum non in caetu est, non ex memoria sed ex spiritu suo, ita ex amore suo[,] cogitat; similiter etiam respirat, quoniam cogitatio et respiratio correspondenter agunt. Quod fabrica pulmonis talis sit, ut respirare possit ex sanguine e corde, et ex sanguine extra cor, supra ostensum est. * Prima editio: separantur;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church