Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 423

Previous Number Next Number See English 

423. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu, fiat spiritualis et coelestis, non ita videri potest per correspondentiam cum Corde et Pulmone, quia nemo potest videre qualis est sanguis, per quem Pulmo in statu respirationis suae tenetur; potest sanguis scatere immundis, et hic usque non dignoscitur a sanguine mundo; et quoque respiratio hominis mere naturalis similis apparet respirationi hominis spiritualis: at usque probe dignoscitur in Coelo, quisque enim ibi respirat secundum conjugium amoris et sapientiae; quare sicut angeli cognoscuntur ex illo conjugio, etiam cognoscuntur ex respiratione: quae causa est, quod dum aliquis, qui non in illo conjugio est, in coelum venit, in angorem pectoris veniat, ac anima respirationis ejus luctetur sicut apud illos qui in agone* mortis sunt; quare etiam [tales] praecipites se inde dejiciunt, et non requiescunt [prius] quam cum apud illos sunt, qui in simili respiratione sunt, tunc enim per correspondentiam in simili affectione et inde cogitatione sunt. [2] Ex his constare potest, quod [ei] qui spiritualis est, ejus sanguis purior, qui a quibusdam vocatur spiritus animalis, sit qui purificatus est, et quod tantum purificatus, quantum homo in conjugio amoris et sapientiae est: purior ille sanguis est, qui illi conjugio proxime correspondet; et quia ille influit in sanguinem corporis, sequitur quod etiam hic per illum purificetur: contrarium est apud illos, apud quos amor conspurcatus est in intellectu. Sed, ut dictum est, nemo potest hoc per aliquam experientiam ex sanguine explorare, sed potest ex amoris affectionibus, quoniam hae sanguini correspondent. * Prima editio: angone


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church