Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 432

Previous Number See English 

432. QUALE EST INITIAMENTUM HOMINIS A CONCEPTIONE. Quale est initiamentum seu primitivum hominis in utero post conceptionem, nemo potest scire, quia id non potest videri; et quoque ex spirituali substantia est, quae per lucem naturalem non cadit in visum. Nunc quia aliqui in Mundo tales sunt, ut intendant mentem etiam in indagationem Primitivi hominis, quod est semen a patre, a quo fit conceptio,* et quia multi ex illis in illum errorem lapsi sunt, quod homo sit in suo pleno a primo suo, quod est inchoamentum, et quod dein increscendo perficiatur, detectum mihi est, quale id inchoamentum seu primum est in sua forma: hoc mihi detectum est ab angelis, quibus id revelatum est a Domino; qui quia id sapientiae suae fecerunt, ac jucundum sapientiae illorum est communicare aliis quod sciunt, ideo ex data venia formam initialem hominis in typo coram oculis meis in luce Coeli sistebant; quae talis erat: [2] visa est sicut minima imago Cerebri cum delineatione subtili alicujus faciei antrorsum, absque appendice: hoc primitivum in superiore gibba parte erat compages ex globulis seu sphaerulis contiguis, et unaquaevis sphaerula erat compaginata ex adhuc minutioribus,** et unaquaevis ex his similiter ex minutissimis; ita trium graduum erat; anterius in parte sima delineatum quid pro facie apparuit. Gibbosa pars erat tenuissima membrana seu meninge circumtecta, quae transparens: gibba pars,*** quae erat typus cerebri in minimis, erat etiam divisa in binos quasi toros, sicut Cerebrum in maximis est in bina haemisphaeria, et dictum est mihi, quod dexter torus esset receptaculum amoris, et sinister torus receptaculum sapientiae, et quod per mirificas consertiones essent sicut consortes et contubernales. [3] Insuper monstratum est in luce coeli, quae affulsit, quod compages Cerebelluli hujus interius esset quoad situm et fluxionem in ordine et in forma coeli, et quod compages ejus exterior esset in opposito contra illum ordinem et illam formam. [4] Postquam haec visa et monstrata sunt, dixerunt Angeli, quod bini interiores gradus, qui erant in ordine et in forma coeli, essent receptacula amoris et sapientiae a Domino; et quod exterior gradus, qui in opposito erat contra ordinem et formam coeli, esset receptaculum amoris et insaniae infernalis; ex causa, quia homo ex labe haereditaria nascitur in mala omnis generis, et quod mala illa resideant in extremis ibi; et quod illa labes non removeatur, nisi aperiantur gradus superiores, qui, ut dictum est, sunt receptacula amoris et sapientiae a Domino: et quia Amor et Sapientia est ipse homo, est enim Amor et Sapientia in sua essentia Dominus, et hoc primitivum hominis est receptaculum, sequitur quod**** inde in primitivo illo sit continuus nisus in formam humanam, quam etiam successive induit. * Prima editio: conceptio;

** Prima editio: minutioribus;

*** Prima editio: pats, **** Prima editio: qnod

F I N I S.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church