Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. Divinum etiam est idem in maximis et minimis omnium quae creata sunt, et non vivunt; est enim in omni bono usus illorum; quod autem non vivant, est quia non formae vitae sed formae usuum sunt; ac forma secundum bonitatem usus est varia. Sed quomodo Divinum in illis est, in sequentibus, ubi de Creatione, dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church