Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Quod Sol alius quam Sol mundi naturalis sit, hactenus ignotum fuit; causa est, quia Spirituale hominis transiit tantum in naturale ejus, ut non sciret quid Spirituale, ita nec quod Spiritualis mundus, in quo sunt Spiritus et Angeli, alius ac diversus a Mundo naturali, detur. Quoniam Mundus spiritualis apud illos qui in Mundo naturali sunt, in tantum latuit absconditus, ideo placuit Domino aperire visum Spiritus mei, ut viderem illa quae in illo Mundo sunt, sicut video illa quae in Mundo naturali, et dein illum Mundum describerem,* quod factum est in Opere de COELO ET INFERNO, in quo in uno Articulo etiam actum est de Sole illius Mundi: visus enim mihi est, et apparuit simili magnitudine, qua sol mundi naturalis, et quoque similiter sicut igneus, sed rutilans magis: et notum mihi factum est, quod Universum coelum angelicum sub illo Sole sit; quodque Angeli Tertii coeli videant illum jugiter, Angeli Secundi coeli saepius, et Angeli Primi seu Ultimi coeli aliquoties. Quod omnis Calor et omnis Lux apud illos, tum omnia quae in illo Mundo apparent, sint ex illo Sole, videbitur in sequentibus. * Prima editio: describere,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church