Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Quod autem plures id non comprehendant, est quia amant naturale, et ideo non volunt cogitationes intellectus sui supra illud elevare in lucem spiritualem, et qui non volunt, illi non possunt nisi ex spatio cogitare, etiam de Deo, et cogitare de Deo ex spatio, est de extenso naturae. Hoc praemittendum est, quia absque scientia et aliqua perceptione quod Divinum non sit in spatio, non aliquid intelligi potest de Divina Vita, quae est Amor et Sapientia, de quibus hic agitur; et inde parum si quicquam de Divina Providentia, Omnipraesentia, Omniscientia, Omnipotentia, Infinitate et Aeternitate, de quibus in serie agendum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church