103. "Et dabo tibi coronam vitae," significat quod illis tunc vita aeterna victoriae praemium. Quia agitur de tentationibus usque ad mortem, dicitur quod danda illis sit corona vitae, qualis martyribus, qui fideles usque ad mortem fuerunt: et quia martyres id optabant, ideo post mortem datae sunt illis coronae, per quod significabatur victoriae praemium: apparent illi adhuc in coronis suis in Caelo, quod mihi datum est videre.