Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. "Et in diebus in quibus Antipas martyr Meus fidelis; qui occisus apud vos ubi habitat satanas," significat quando omnis veritas per falsa in Ecclesia exstincta est. - Per "martyrem" significatur confessio veritatis, simile quod per "testem" (supra n. 6, 16), quia "martyr" et "testis" in Lingua Graeca una vox sunt: quod nominetur "Antipas" est ex lingua spirituali seu angelica. Quoniam per "Antipatem martyrem" significatur confessor veritatis, et abstracte ipsa veritas, patet quod per "In diebus in quibus Antipas martyr Meus fidelis, qui occisus apud vos ubi habitat satanas" significetur quando veritas per falsa in Ecclesia exstincta est. Quod per "satanam" intelligatur Infernum ubi et unde falsa, videatur supra (n. 97).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church