Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. "Et charitatem et ministerium," significat actionem spiritualem, quae vocatur charitas, et ejus operationem. - Quod charitas sit affectio spiritualis, est quia charitas est amor erga proximum, et amor erga proximum est illa affectio: quod "ministerium" sit operatio ejus, est quia "ministri" in Verbo dicuntur qui operantur illa quae charitatis sunt. Homo cultor Dei nunc vocatur "servus," nunc "minister;" et "servus Dei" dicitur qui in veris est, ac "minister Dei" qui in bonis; causa est, quia verum inservit bono, ac bonum ministrat vero. Quod "servus" dicatur qui in veris, videatur supra (n. 3); quod autem "minister" dicatur qui in bono, patet ex his locis:

"Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, Ministri Dei nostri{1}" (Esaj. lxi. 6);

"Foedus Meum irritum{2} fiet cum Levitis Ministris Meis" (Jerem. xxxiii. 21);

vocantur "ministri," quia sacerdotes repraesentabant Dominum quoad Divinum bonum. "Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, Ministri facientes voluntatem Ipsius" (Psalm. ciii. 21, 22) Jehovah "facit Angelos Suos Spiritus, Ministros Suos ignem flammantem" (Psalm. civ. 4):

"angeli spiritus" sunt qui in veris, et "angeli ministri qui in bonis; "ignis flammans" etiam significat bonum amoris. Jesus dixit, "Quisquis voluerit esse magnus, esse debet vester Minister, et quisquis voluerit esse primus, esse debet vester Servus" (Matth. xx. 26, 27; cap. xxiii. 11, 12);

"minister" ibi dicitur de bono, et "servus" de vero. (Simile per "ministrare" et per "ministerium" significatur apud Esajam lxi{3}. 6: Joh. xii. 26; Luc. xii. 37; et alibi.) Ex his patet, quod per "charitatem" et "ministerium" significetur affectio spiritualis et ejus operatio; bonum enim est charitatis, et verum est fidei. @1 nostri pro "vestri"$ @2 irritum pro "non irritum"$ @3 lxi. pro "lvi."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church