Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. "Et (opera tua, et) ultima plura prioribus," significat incrementa illarum ex affectione veri spirituali, quae est charitatis. - Per "opera ultima plura prioribus," intelliguntur omnia charitatis et fidei eorum, nam haec sunt interiora, ex quibus opera (n. 73, 76, 94); haec incrementa capiunt cum charitas est primo loco, et fides secundo; nam charitas est affectio spiritualis faciendi bonum, et ex illa est affectio spiritualis sciendi verum, nam bonum amat verum, sicut cibus potum, nutriri enim vult, et nutritur per vera; inde est, quod illis, qui in genuina charitate sunt, sint incrementa veri continua. Haec itaque sunt, quae significantur per "novi tua opera ultima plura prioribus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church