133. "Dicentem se prophetissam," significat et qui illam faciunt ipsam doctrinam Ecclesiae, et super illa condunt omnem Theologiam. Quod per "prophetam "in Verbo significetur doctrina Ecclesiae, videatur supra (n. 8); similiter, itaque per "prophetissam." Quod in Ecclesia Christiana Reformata acceptata sit sola fides pro unico medio salvationis, et quod inde opera charitatis sicut non salvifica a fide separata sint, notum est; inde est, quod universa Doctrina salvationis hominis, quae vocatur Theologia, hodie sit illa fides, proinde "mulier Jesabel."