Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 146

Previous Number Next Number See English 

146. (Vers. 26.) "Et vincens et custodiens usque ad finem opera Mea," significat qui pugnant contra in mala et falsa ac reformantur, et in charitate et inde fide actualiter sunt, et in illis permanent usque ad finem vitae. - Quod "vincere" sit pugnare contra mala et falsa, videatur supra (n. 88); et quod "opera" sint charitas et inde fides actu (n. 76, 141); quod "custodire usque ad finem" sit in illis esse, et permanere usque ad finem vitae, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church