Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 148

Previous Number Next Number See English 

148. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea" significat per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex naturali lumine. - Quod haec per "virgam" seu baculum "ferri" significentur, est quia per "virgam" seu baculum in Verbo significatur potentia, et per "ferrum" significatur verum naturale, proinde naturalis Sensus Verbi, et simul naturale lumen hominis; in his duobus consistit potentia veri. Quod vinum Verum in Sensu naturali Verbi, qui est Sensus literae ejus, sit in sua potentia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 37-49{1}; ex causa, Sensus literae est basis, continens et firmamentum Sensus spiritualis ejus (n. 27-36): et quod omnis potentia sit in ultimis, quae vocantur naturalia, in Sapientia Angelica Divino Amore et Divina Sapientia (n. 205-221) consequenter in naturali Sensu literae Verbi, et in naturali lumine hominis. Haec itaque sunt "virga ferrea," qua "reget gentes," hoc est, vincet mala quae ab Inferno. Similia per "virgam ferream" significantur{2} in his locis:

"Conteres gentes Virga ferrea, sicut vas figulinum disperges eas" (Psalm. ii. 9):

Mulier peperit masculum recturum omnes gentes Virga ferrea (Apoc. xii. 5{3});

Ex ore Sedentis super Equo albo "prodibat romphaea acuta, ut illa percuteret gentes; Ipse autem reget illas Virga Ferrea" (Apoc. xix. 15{4}) "Jehovah percutiet impios Virga oris Sui" (Esaj. xi. 4). @1 37-49 pro "205 ad 221"$ @2 significantur pro "significatur"$ @3 5 pro "15"$ @4 15 pro "5"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church