Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. His adjiciam aliquod MEMORABILE, de sorte illorum post obitum, qui se in Sola Fide usque ad Justificationem et doctrina et vita confirmaverunt.

1. Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore in quo prius in mundo, usque adeo ut non sciant aliter quam quod in priori mundo vivant; verum non in corpore materiali sunt, sed in corpore spirituali, quod coram sensibus illorum, qui etiam spirituales sunt, apparet sicut materiale, tametsi non est. 2. Post aliquot dies vident quod in mundo sint ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. Omnes Societates ibi, quae innumerabiles sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales, bonas et malas; Societates ordinatae secundum affectiones bonas naturales communicant cum Caelo, et Societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum Inferno. 3. Novitius spiritus seu spiritualis homo deducitur et transfertur in varias Societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur veris et quomodo, vel num afficitur falsis et quomodo. 4. Si afficitur veris, abducitur a Societatibus malis, ac inducitur in Societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in Societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni conveniente; et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in Caelum; sed hoc fit cum illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis et sic quoque vitam fidei, quae est quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata. 5. At illi qui se in fide usque ad justificationem per illam solam doctrina et vita confirmaverunt, quia non afficiuntur veris sed falsis, et quia bona charitatis, quae sunt bona opera, rejecerunt e medio salutis, abducuntur a Societatibus bonis, ac inducuntur in Societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in Societatem sui amoris concupiscentiis correspondentem; nam qui amat falsa, non potest aliter quam amare mala. 6. Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis eorum non essent nisi quam affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur primum per vices in externis; et illi qui in mundo praefuerunt caetibus, praeficiuntur hic et ibi in Mundo Spirituum Societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus functi fuerant: sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur; vidi tales translatos ab una Societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos. 7. Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem, ubi sunt casae quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt et non recipiunt; quare necessitas cogit. Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e Caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; otiosis, quia inutiles sunt, non dantur. 8. Post aliquod tempus fastidiunt opus, et tunc exeunt e casis; et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare; et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum et tabularum ex ligno, tum acervi ex calamis et juncis, ex argilla, calce et bitumine; quae cum vident, incenditur libido aedificandi et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc calamum, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in eorum visu ordinate; sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; et sequente die colligunt ex ruderibus lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum aedificare taedent: hoc fit ex causa, quia congesserunt falsa ad confirmandum salvationem per solam fidem, et falsa illa non aedificant Ecclesiam aliter. 9. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sint cibum, et sedaturi famem. Cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; et dicunt, Cur ita otiosi sedetis, venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos; ac tunc laeti surgunt, et abeunt cum illis in domos illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: sed quia omnes qui se confirmaverunt in falsis fidei, noli facere possunt opera boni usus, sed mali usus, nec faciunt illa fideliter, sed solum ut appareant propter honorem aut lucrum, quare relinquunt sua opera et modo amant conversari, loqui, ambulare et dormire; et tunc quia ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles ejiciuntur. 10. Quando ejecti sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam Cavernam; quo cum veniunt, aperitur ostium, et intrant, et quaerunt num ibi cibus; et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut ibi liceat manere; et dicitur quod liceat, et introducuntur, et post illos clauditur ostium: et tunc venit praesul illius Cavernae, et dicit illis, Non potestis amplius exire, videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e Caelo illis datur; hoc dico vobis at sciatis: et quoque dicunt sodales, Praesul noster novit ad quod opus, quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit quotidie: quo die id absolvitis, datur vobis cibus, et si non, non datur cibus, nec vestis; et si quis malum facit alteri conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi misere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum: et quoque dicitur ei, quod cuivis liceat post opus suum ambulare, confabulari, et postea dormire: et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique sibi sumere aliquam in mulierem, et sub poena interdicitur scortari promiscue. Ex talibus Cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna Ergastula, consistit universum Infernum. Datum est mihi intrare in aliquas, et videre propter finem ut notum faciam, et visi sunt omnes ut vile, nec unus ex illis scivit quis et in quo munere fuerat in mundo: sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; et tamen omnes non sciunt aliter, quam quod servi et similes sodales fuerint; hoc ex causa, quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo spirituali. Talis sors est illorum, qui removerunt charitatis vitam, et inde illam in mundo non vixerunt. (11.) Quod Inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus Cavernis et Ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae et ubi sunt diaboli. Satanae sunt qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis. Satanae apparent in luce Caeli sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; et diaboli apparent in luce Caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; at omnes quoad facies et corpora monstrosi; sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis, non ut monstra, sed ut homines; hoc illis datum est ut consociari possint.

CAPUT III. ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas: novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es. 2.Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura; non enim inveni tua opera plena coram Deo. 3. Memento igitur quomodo acceperis et audiveris, et observa et resipisce; si ergo non vigilaveris, venam super te tanquam fur, et nescies qua hora Veniam super te. 4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. 5. Vincens induetur vestimentis albis; et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo et coram angelis Ejus. 6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis. 7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit. 8. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia parvam habes potentiam, et observasti Meum Verbum, et non negasti Nomen Meum. 9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentes se ipsos Judaeos esse, et non Sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos, et Sciant quod Ego dilexi te. 10. Quia servasti verbum tolerantiae Meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra. 11. Ecce Venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12. Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et foras non egredietur amplius, et scribam Super illum Nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei. Novae Hierosolymae, quae descendit e Caelo a Deo Meo, et Nomen Meum novum. 13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis. 14. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et Verus, Principium opificii Dei. 15. Novi tua opera, quod nec frigidus (sis) nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus. 16. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex Ore Meo. 17. Quod dicas quod dives sim, et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miser et pauper et caecus et nudus. 18. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inungas oculos tuos, ut Videas. 19. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce. 20. Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum. 21. Vincenti dabo sedere Mecum in Throno Meo, sicut Ego vici, et sedeo cum Patre in Throno Ejus. 22. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.

SENSUS SPIRITUALIS. CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE ILLIS IN CHRISTIANO ORBE, QUI SUNT IN CULTU MORTUO, QUI EST ABSQUE CHARITATE ET FIDE, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN SARDIBUS (n.154-171);

DE ILLIS QUI IN VERIS EX BONO A DOMINO SUNT, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN PHILADELPHIA (n. 172-197);

DE ILLIS QUI ALTERNATIM CREDUNT EX SE, ET ALTERNATIM EX VERBO, ET SIC SANCTA PROPHANANT, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN LAODICEA (n. 198-223). ETIAM HI ET ILLI VOCANTUR AD NOVAM DOMINI ECCLESIAM.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui (est) absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei (n. 154); "Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas," significat Dominum a Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri (n. 155); "novi tua opera," significat Quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul (n. 156); "quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es," significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt (n. 157). 2. "Esto vigilans," significat ut in veris (sint,) et in vita secundum illa (n. 158); "confirma reliqua quae moritura," significat illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant (n. 159); "non enim inveni tua opera plena coram Deo," significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino (n. 160). 3. "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut cogitent quod omnis cultus in principio sit naturalis, et postea per vera fiat spiritualis, praeter plura (n. 161); "et observa et resipisce," significat ut attendant ad illa, et cultum suum mortuum vivificent (n. 162); "si ergo non vigilaveris," significat hic ut supra (n. 163); "veniam super te ut fur, et nescies qua hora veniam super te," significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo (n. 164). 4. "Habes pauca nomina etiam in Sardibus," significat quod inter illos etiam sint qui in cultu suo vitam habent (n. 165); "quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua." significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa, conspurcaverunt cultum (n. 166); "et ambulabunt Mecum in albis, (quia digni sunt,)" significat quod victuri sint cum Domino, quia in veris sunt ab Ipso (n. 167). @1 quae pro "qui"$ 5. "Vincens induetur vestimentis albis," significat quod qui reformatur fiat spiritualis (n. 168); "et non delebo nomen ejus e{1} libro vitae," significat quod salvabitur (n. 169); "et confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus," significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis veris a Domino sunt (n. 170). @1 e pro "in"$ 6. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic ut prius (n. 171). 7. "Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 172); "Haec dicit Sanctus Verus," significat Dominum quoad Divinum Verum (n. 173); "habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit," significat Cui soli est Omnipotentia salvandi (n. 174). 8. "Novi tua opera," significat hic ut supra (n. 175); "ecce dedi coram te ostium apertum," significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit (n. 176); "et nemo potest claudere illud," significat quod Infernum non praevaleat contra illos (n. 177); "quia parvam habes potentiam," significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis (n. 178); "et observasti Meum verbum," significat quia vivunt secundum praecepta Domini in Ipsius Verbo (n. 179); "et non negasti Nomen Meum," significat quod sint in cultu Domini (n. 180). 9. "Et dabo ex synagoga satanae," significat illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 181); "dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur," significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, et tamen non est (n. 182); "ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos," significat quod multi qui in falsis quoad doctrinam sunt, recepturi sint vera Novae Ecclesiae (n. 183); "et sciant quod Ego delexi te," significat quod visuri quod amentur et recipiantur in Caelum a Domino (n. 184). 10. "Quia servasti verbum tolerantiae Meae," significat quia pugnaverunt contra mala (n. 185): "et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra," significat quoad tutandi et servandi dic ultimi judicii (n. 186). 11. "Ecce venio cito," significat Adventum Domini (n. 187); "retine{1} quod habes," significat ut in veris et bonis suis interea permaneant (n. 188); "ut{2} nemo accipiat coronam tuam," significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna (n. 289). @1 retine pro "retinete"$ @2 ut pro "et"$

12. "Vincens," significat qui in veris ex bono persistunt (n. 190); faciam illum columnam in templo Dei Mei," significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam (n. 191); "et foras non egredietur amplius," significat quod ibi mansuri sint in aeternum (n. 192); "et scribam super illum Nomen Dei Mei," significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum (n. 193); "et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae," significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae (n. 194); "quae descendit e Caelo a Deo Meo," significat quae erit ex Divino vero Domini quale est in Caelo (n. 195); "et Nomen Meum novum," significat cultum solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt (n. 196). 13. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic ut prius (n. 197). 14. "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe," significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant (n. 198); "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus," significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ab ipso (n. 199); "principium opificii Dei," significat Verbum (n. 200). 15. "Novi opera tua," significat hic ut prius (n. 201); "quod nec frigidus sis nec calidus," significat quod qui tales sunt, nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant (n. 202); "utinam frigidus esses aut calidus," significat quod praestet ut vel ex corde negent sancta Verbi et Ecclesiae, vel ex corde agnoscant illa (n. 203). 16. "Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo," significat prophanationem et separationem a Domino (n. 204). 17. "Quod dicas quod dives et locupletatus sim," significat quod credant se cognitiones boni et veri, quae Caeli et Ecclesiae sunt, possidere in omni copia (n. 206); "et nullius opus habeam," significat quod non plug sapere opus habeant (n. 207); "et non scis, quod tu sis aerumnosus," significat quod omnia quae de illis sciunt, ne hilum cohaereant (n. 208); "et miser et pauper," significat quod absque intellectu veri et voluntate boni sint (n. 209)(; "et caecus et nudus," significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni) (n. 210). 18. "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis," significat admonitionem ut comparent sibi a Domino per Verbum bonum amoris ut sapiant (n. 221); "et vestimenta alba ut induaris," significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae (n. 212); "ne appareat pudor nudatis tuae," significat ne prophanetur et adulteretur bonum amoris caelestis (n. 223); "et collyrio inunge oculos ut videas," significat ut sanetur intellectus (n. 214). 19. "Ego quoscunque amo, arguo et castigo." significat quod quia tunc amantur, non possunt aliter quam immitti in tentationes (n. 215); "zelo ergo age et resipisce," significat ut fiat hoc ex affectione veri (n. 216). 20. "Ecce sto ad januam et pulso," significat quod Dominus unicuique praesens sit in Verbo, ac ibi instet quod recipiendus (sit), ac doceat quomodo (n. 217); "si quis audiverit vocem Meam et aperuerit (ostium)," significat qui credit Verbo et vivit secundum illud (n. 218); "intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum," significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi (n. 219). 21. "Vincenti[," significat qui in conjunctione cum Domino sunt per vitam secundum praecepta Ipsius in Verbo (n. 220); "dabo sedere Mecum in throno Meo," significat quod illis erit conjunctio Domini in Caelo (n. 222); "sicut Ego vici et sedeo cum Patre in Throno Ipsius," significat sicut Ipse et Pater unum sunt et Caelum sunt (n. 222). 22. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic ut prius (n. 223).

EXPLICATIO.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church