Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 161

Previous Number Next Number See English 

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (n. 4353, 4977{1}, 7178, 10,367); quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (n. 4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (n. 10,143, 10,153, 10,310, 10,578, 10,645{2}); quod per Vera Intelligentia et Sapientia (n. 3182, 3190, 3387, 10,064); quod per Vera Regeneratio (n. 1555{3}, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959{4}, 10,028); quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (n. 3091, 4015, 10,488{5}); quod per Vera Purificatio a malis et falsis (n. 2799, 5954, 7044, 7918, 10,229, 10,237); quod per Vera Ecclesia (n. 1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (n. 6690,{6} 9832, 9931, 10,303); quod per Vera Innocentia sapientiae (n. 3183, 3494,{7} 6013); quod per Vera Conscientia (n. 1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (n. 3316, 3417, 3470,{8} 4104,{9} 5339, 5343, 6028, 10,303); quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (n. 553{10} 3080, 4985,{11} 5199); quod per Vera homo sit homo (n. 3175, 3387, 8370, 10,298): verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (n. 2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (n. 1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris." @1 4977 pro "4997"$ @2 10,645 pro "10,648"$ @3 1555 pro "1553"$ @4 9959 pro "9954"$ @5 10,488 pro "10,485"$ @6 6690 pro "1690"$ @7 3494 pro "3495"$ @8 3470 pro "3570"$ @9 4104 pro "4704"$ @10 553 pro "353"$ @11 4985 pro "4983"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church