Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. "Veniam super te sicut fur, et nescies qua hora veniam super te," significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo. - Dicitur quod Dominus "venturus sicut fur," quia homini qui in cultu mortuo est, aufertur externum bonum cultus: est enim in cultu mortuo aliquid boni, quia cogitant de Deo et de vita aeterna; at usque bonum absque suis veris non est bonum, nisi meritorium vel hypocriticum, sed mala et falsa auferunt illud sicut fur; hoc fit successive in mundo, et plane post mortem, et quoque homine nesciente quando et quomodo. Tribuitur Domino quod "venturus sit sicut fur," sed in Sensu spirituali intelligitur quod Infernum auferet et furabitur illud: hoc simile est cum eo, quod in Verbo dicatur quod Deus malum faciat homini, vastet illum, vindicet, excandescat, inducat in tentationem; cum tamen Infernum illa facit; ita enim dicitur ex apparentia coram homine. Quod Auferetur homini talentum et mina negotiationis ejus, si nihil lucratur videatur (Matth. xxv. 26-30; Luc. xix. 24-26);

"negotiari" et "lucrari," significat comparare sibi vera et bona. Quoniam ablatio boni et veri ab illis qui in cultu mortuo sunt, fit sicut a fure in tenebris, ideo hoc in Verbo aliquoties assimilatur furi, ut in sequentibus:

"Ecce venio tanquam Fur: beatus qui vigilat et servat vestimenta,ne nudus ambulet" (Apoc. xvi. 15);

"Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est: illud cognoscite, si sciret Pater familias qua hora Fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam" (Matth. xxiv. 42, 43);

"Si Fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne Furabuntur quod illis satis" (Obad. vers. 5); "In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut Fur" (Joel ii. 9):

"Fecerunt mendacium, et Fur venit, et diffudit se turma foras" (Hosch. vii. 1);

"Reponite thesauros non in terra, sed in Caelo, ubi Fures non veniunt, nec Furabuntur" (Matth. vi. 19, 20). Quod homo vigilaturus sit, et nesciturus horam qua Dominus venit, est ob causam, ut homo sicut ex se cogitet et faciat, ita in libero secundum rationem suam, et ne timor aliquid inferat; timor enim cuivis foret si sciret; et quod homo ex se in libero facit, hoc remanet in aeternum, quod autem ex timore, hoc non remanet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church