170. "Et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ejus," significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis Veris a Domino sunt, ita qui vitam Caeli in se habent. - Quod "confiteri nomen" sit agnoscere quale alicujus, seu quod talis sit, constat a significatione "nominis," de qua supra (n. 81, 122); per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, et per "Angelos" intelliguntur Divina vera, utraque ex Domino. In Verbo Evangelistarum a Domino saepius nominatur "Pater," et ubivis intelligitur Jehovah, a Quo et in Quo, et Quod in Ipso erat, et nusquam aliquod Divinum separatum ab Ipso: quod ita sit, multis ostensum est In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et quoque in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 262, 263): quod Ipse Dominus sit Pater, videatur (n. 21, 960). Dominus Patrem nominavit, quia per "Patrem" in Sensu spirituali significatur bonum, et per "Deum Patrem" Divinum Bonum Divini Amoris; angeli nusquam aliud per "Patrem," cum in Verbo legitur, intelligunt (nec possunt aliud intelligere, quia nemo in Caelis scit suum patrem), a Quo dicuntur nati, et Cujus vocantur filii et haeredes, quam Dominum; hoc intelligitur per Domini verba (Matth. xxiii, 9). Ex his patet, quod per "confiteri nomen ejus coram Patre" significetur quod recipiendi sint inter illos qui in Divino Bono sunt ab Ipso Quod per "Angelos" intelligantur qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, est quia Angeli sunt recipientes Divini Boni in Divinis veris quae a Domino apud illos sunt.