182. "Dicentium se (ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur," significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, cum tamen apud illos nulla Ecclesia est. - Per "Judaeos" hic intelliguntur qui ab Ecclesia sunt, quia Ecclesia apud illos fuerat instituta; quare etiam per eorum Hierosolymam adhuc intelligitur Ecclesia quoad doctrinam: in specie autem per "Judaeos" intelliguntur qui in bono amoris sunt, ut supra (n. 96), ita quoque Ecclesia, nam ex bono amoris est Ecclesia: quod tamen apud illos nulla Ecclesia sit, significatur per "et non sunt, sed mentiuntur."