Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. (Vers. 10.) "Quia servasti Verbum tolerantiae Meae," significat quia pugnaverunt contra mala, et tunc rejecerunt falsa. - Quod per "verbum tolerantiae significetur pugna spiritualis, quae vocatur tentatio, patet ex nunc sequentibus, "Et ego servabo te ab hora tentationis futurae;" nam qui tentatur in mundo, is non tentatur post mortem. Pugna spiritualis, quae est tentatio, dicitur verbum tolerantiae seu patientiae "Domini, quia Dominus in tentationibus pugnat pro homine, et pugnat per vera ex Verbo Suo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church