Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 187

Previous Number Next Number See English 

187. (Vers. 11.) "Ecce venio cito" significat Adventum Domini, et tunc novam Ecclesiam ex illis. - Dominus hic dixit, "Ecce venio cito," quia per mox praecedentia verba intelligitur Ultimum Judicium, ac Ultimum Judicium etiam vocatur Adventus Domini, ut apud Matthaeum:

"Discipuli dixerunt ad Jesum, quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi" (xxiv. 3);

"consummatio saeculi" est ultimum tempus Ecclesiae, quando Ultimum Judicium. Quod per verba "ecce venio cito," etiam intelligatur Nova Ecclesia, est quia post Ultimum Judicium Ecclesia a Domino instauratur; illa Ecclesia ne est Nova Hierosolyma, in quam venturi sunt qui in veris ex bono a Domino sunt, ad quos hic sermo est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church