191. "Faciam illum columnam in Templo Dei Mei," significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam Domini in Caelo. - Per "Templum" significatur Ecclesia, et per "Templum Dei Mei" Ecclesia Domini in Caelo; inde patet quod per "Columnam" significetur id quod sustentat et firmat Ecclesiam, et hoc est Divinum Verum Verbi. Per "Templum" in supremo Sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, in specie quoad Divinum Verum; in Sensu autem repraesentativo per" Templum" significatur Ecclesia Domini in Caelo; tum etiam Ecclesia Domini in Mundo. Quod per "Templum" in supremo Sensu significetur Dominus quoad Divinum Humanum, et in Specie quoad Divinum Verum, patet ex his locis:
Jesus dixit Judaeis, "Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud; loquebatur de Templo Corporis Sui" (Joh. ii. 19, 21{1});
"Templum non vidi" in Nova Hierosolyma," nam Dominus Deus Omnipotens Templum ejus et Agnus" (Apoc. xxi. 22);
"Ecce subito veniet ad Templum Suum Dominus, et Angelus foederis quem quaeritis" (Malach. iii. 1);
"Incurvabo me versus Templum sanctitatis Tuae" (Psalm. cxxxviii{2}. 2);
"Addam respicere ad Templum sanctitatis Tuae, et venit ad Te oratio mea, ad Templum sanctitatis Tuae" (Joh. ii. 5, 8) (B.A. 4, 7);
("Jehovah in Templo sanctitatis Suae") (Hab. ii. 20);
"Templum sanctitatis Jehovae" seu Domini, est Divinum Humanum Ipsius, nam ad Hoc incurvatur, respicitur et oratur, et non ad solum templum, hoc enim in se non sanctum est; vocatur "Templum sanctitatis," quia sanctitas praedicatur de Divino Vero (n. 173{3}). Per "Templum quod sanctificat aurum" (Matth. xxiii. 16, 17), nec aliud intelligitur quam Divinum Humanum Domini. Quod per "templum" in Sensu repraesentativo significetur Ecclesia Domini in Caelo, patet ex his:
"Vox Jehovae e Templo" (Esaj. lxvi. 6):
"Prodiit vox magna e Templo Caeli" (Apoc. xvi. 17);
"Apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo" (Apoc. xi. 19);
"Apertum est Templum Tabernaculi testimonii in Caelo; et prodierunt e Templo septem Angeli: ac impletum est Templum fumo ex gloria Dei" (Apoc. xv. 5, 6, 8);
"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit{4} e Templo Suo vocem" (Psalm. xviii. 7 (B.A. 6));
"Vidi Dominum sedentem super Throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implebant Templum" (Esaj. vi. 1). Quod "templum" significet Ecclesiam in mundo, patet ex his:
"Domus sanctitatis nostra facta est in incendium" (Esaj. lxiv. 10 (B.A. 11));
"Commovebo omnes gentes ut impleam Domum hanc gloria; major erit gloria Domus posterioris quam prioris" (Hagg. ii. 7, 9{5}). Ecclesia a Domino instauranda, describitur per "Templum novum" (apud Ezechielem cap. xl-xlviii);
ac intelligitur per Templum, quod Angelus metiebatur (Apoc. xi. 1). (Pariter alibi, ut Esaj. xliv. 28; Jerem. vii. 2-4, 9-11; Sach. viii. 9.) Accesserunt Discipuli Jesu, ad ostendendum Ipsi structuras Templi; et Jesus dixit illis, "Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapide, qui non dissolvetur" (Matth. xxiv. 1, 2; Marc. xiii. 1-5; Luc. xxi. 5-7);
per "templum" hic significatur Ecclesia hodierna; et per dissolutionem ejus ut "non sit lapis super lapidem," significatur finis illius Ecclesiae, quod non aliquod verum tunc residuum esset; nam cum Discipuli cum Domino de Templo locuti sunt, Dominus praedixit successivos status istius Ecclesiae, usque ad finem ejus, seu de "consummatione saeculi;" et per "consummationem saeculi "intelligitur ultimum tempus ejus, quod hodie est: hoc repraesentabatur per quod templum illud funditus destructum fuerit. "Templum" significat illa tria, nempe Dominum, Ecclesiam in Caelo, et Ecclesiam in mundo; quia illa tria unum faciunt, non possunt separari; consequenter non potest unum absque altero intelligi: qui itaque separat Ecclesiam in mundo absque Ecclesia in Caelo, et hanc et illam a Domino, non est in veritate. Quod hic per "templum" intelligatur Ecclesia in Caelo, est quia sequitur de Ecclesia in mundo (n. 194). @1 19, 21 pro "18, 21"$ @2 cxxxviii. pro "cviii."$ @3 173 pro "123"$ @4 audivit pro "audivi"$ @5 7, 9 pro "7, 8"$