208. "Et non scis quod tu sis aerumnosus," significat quod nesciant quod omnia quae de veris et bonis Ecclesiae sciunt et cogitant, ne hilum cohaereant, et quod sint maceriae. - Per "aerumnam" significatur hic non cohaerentia; ita per "aerumnosum" qui absque cohaerentia de rebus Ecclesiae cogitat; causa est, quia illi, de quibus haec dicuntur, nunc negant Deum, Caelum, Vitam aeternam, Sanctitatem Verbi, nunc agnoscunt illa; quare quod una manu exstruunt, altera destruunt; ita sunt sicut qui aedificant domum, et mox diruunt illam; aut sicut qui se vestibus decoris amiciunt, et mox discindunt illas; quare domus illorum sunt rudera, et vestes illorum sunt frusta: talia sunt omnia quae de Ecclesia et de Caelo cogitant; sed hoc nesciunt. Haec intelliguntur per "aerumnas" etiam in sequentibus locis:
"Sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego et non praeterea, ideo cadet super te Aerumna" (Esaj. xlvii. 20, 11);
"Aerumna super aerumnam veniet, rex lugebit, et princeps induetur stupore" (Ezech. vii. 26, 27);
"rex qui lugebit," et "princeps qui induetur Stupore" sunt qui in veris Ecclesiae sunt. "Non in ore illorum rectum, in medio illorum Aerumna" (Psalm. v. 10 (B.A. 9)). Similia per "macerias" significantur (Jerem. xlix. 3; Ezech. xiii. 10, 11{1}; Hosch. ii. 6{2}). @1 10, 11 pro "11, 12"$ @2 6 pro "5"$