212. "Et vestimenta alba ut induaris," significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae. - Quod "vestimenta" Significent vera induentia bonum, videatur supra (n. 166), et quod "album" dicatur de veris (n. 167): inde "vestimenta alba" significant genuina vera sapientiae; et hoc, quia "aurum purificatum igne" significat bonum amoris caelestis, et hujus amoris vera sunt vera genuina sapientiae.