Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 216

Previous Number Next Number See English 

216. Zelo ergo age et resipisce," significat ut fiat hoc ex affectione veri et aversatione falsi. - Dicitur hic "zelo age," quia supra (vers. 15) dictum est, "Utinam frigidus esses aut calidus;" hic ut sit calidus, nam "zelus" est calor spiritualis, et calor spiritualis est affectio amoris, hic affectio amoris veri; et qui ex affectione amoris veri agit, is quoque ex aversatione falsi agit; quare haec significantur per resipisce. "Zelus" in Verbo, ubi de Domino, significat Amorem et Excandescentiam:

"Amorem" (Joh. ii. 17; Psalm. lxix. 10 (B.A. 9); Esaj.xxxvii. 32; cap. lxiii. 15; Ezech. xxxix. 25; Sach. i. 14; cap. viii. 2);

"Excandescentiam" (Deutr. xxxii. 16, 21; Psalm. lxxix. 5, 6; Ezech. viii. (3, 5; cap. xvi.) 42; cap. xxiii. 25; Zeph. i. 18; cap. iii. 8);

sed "zelus "apud Dominum non est excandescentia; apparet modo sicut sit in externis, interius est amor; quod appareat in externis sicut sit, est quia apparet sicut Dominus excandescat dum hominem reprehendit, imprimis cum malum ejus punit eum, quod permittitur ab Amore, ut malum ejus removeatur; est prorsus sicut parens, qui si amat liberos, permittit castigationem ad removendum mala eorum. Ex his patet, cur Jehovah Se dicat "Zelotem" (Deutr. iv. 24; cap. V. 9, 10; cap. vi. 14, 15).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church