224. His adjiciam hoc MEMORABILE:
Vidi caetum Spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se Angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata. Et cum surrexerunt, visi sunt tres Angeli in byssino stantes in conspectu eorum; et dixerunt, "Audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; aperite nobis cordis vestri cogitata." Et responderunt, "Dixerunt nobis Sacerdotes, quod in rebus theologicis non valeat intellectus sed fides, et quod fides intellectualis in illis non alicui conducat, quia haec trahit ex homine: nos sumus Angli, et audivimus plura ex sacro nostro Ministerio, quae credidimus; sed cum locuti sumus cum aliis qui se etiam vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant nobis omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt, `Credite nobis,' et aliqui, `Sumus Ministri Dei et scimus.' At quia novimus, quod Divina Vera quae vocantur fidei et sunt Ecclesiae, non sint alicui ex solo natali nec ex haereditario sed e Caelo a Deo, et quia illa monstrant viam ad Caelum ac intrant Vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum." Tunc responderunt Angeli; `Legite Verbum, et credite in Dominum, ac videbitis vera, quae fidei et vitae vestrae erunt; omnes in Christiano Orbe ex Verbo ut ex unico Fonte hauriunt sua doctrinalia." At duo ex caetu dixerunt, "Legimus sed non intelleximus." Et responderunt Angeli. "Non adivistis Dominum, et quoque confirmavistis vos in falsis:" et porro dixerunt Angeli, "Quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere; hoc non est humanum; corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu; possumus vobis asseverare, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre vera Verbi in luce; non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum; et homo est Animal rationale et spirituale, hic videt suae vitae, non ita corporis sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino; quicquid non etiam recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; quare cum despeximus e Caelo in mundum, non vidimus quicquam sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos. Sed enumerabimus aliqua, quae docti e Clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad intellectum sint, una e mundo et altera e Caelo, et quod Dominus subducat intellectum e mundo, dum illustrat illum; at si intellectus clauditur ex religione, clauditur ei via e Caelo, et tunc homo non plus videt in Verbo, quam caecus; vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. Sint exempla illustrationi: annon intelligere potestis quid charitas et quid fides, quod charitas sit bene cum proximo agere, et quod fides sit bene de Deo et de essentialibus Ecclesiae cogitare, et inde quod qui bene agit et bene cogitat, hoc est, qui bene vivit et bene credit, salvetur." Ad haec dixerunt quod intelligant. Porro dixerunt Angeli. "Annon intelligitis, quod paenitentia a peccatis agenda sit, ut homo salvetur, et quod nisi homo paenitentiam agit, maneat in peccatis in quae natus est, et quod paenitentiam agere sit non velle mala quia sunt contra Deum, ac semel aut bis in anno scrutari se, videre sua mala, confiteri illa coram Domino, implorare opem, desistere ab illis, et vitam novam inire, et quantum hoc facit, et credit in Dominum, tantum peccata ejus remittantur." Tunc dixerunt e caetu, "Haec intelligimus, et sic etiam quid remissio peccatorum." Et tunc rogaverunt Angelos ut informarent illos amplius et quidem nunc de Deo, de Immortalitate Animae, de Regeneratione, et de Baptismo. Angeli ad haec respondebant "Non dicemus quicquam nisi quod intelligitis; alioquin cadit sermo noster, sicut pluvia in arenam, et in semina ibi, quae utcunque e Caelo irrigata, usque emarcescunt et pereunt." Et dixerunt de Deo, "Omnes qui in Caelum veniunt, ibi sortiuntur locum, et inde aeternum gaudium, secundum ideam Dei, quia haec idea universaliter regnat in omnibus cultus: idea Dei invisibilis non determinatur in aliquem, nec terminatur in aliquo, quare desinit et perit: idea de Deo ut Spiritu, dum spiritus creditur sicut aether aut ventus, est idea inanis; at idea de Deo ut Homine est idea justa, Deus enim est Divinus Amor et Divina Sapientia, cum omni quali eorum, et horum Subjectum est Homo, et non aether aut ventus: idea Dei in Caelo est idea Domini; Ipse est Deus Caeli et Terrae, ut Ipse docuit; sit vestra idea Dei similis nostrae, et consociabimur." Cum haec dixerunt, exsplenduerunt facies illorum. De Immortalitate Animae dixerunt," Homo vivit in aeternum, quia potest conjungi Deo per amorem et fidem; hoc potest unusquisque; quod hoc Posse faciat Immortalitatem Animae, potestis intelligere, si aliquantum altius de eo cogitatis." De Regeneratione: "Quis non videt, quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de Illo, modo instructus est quod Deus sit; ita liberum cuivis est in spiritualibus aeque ut in civilibus et moralibus; Dominus hoc dat continue omnibus; quare reus fit si non cogitat. Homo est homo ex posse hoc, at bestia est bestia ex non posse hoc. Quare homo se potest reformare et regenerare sicut a se, modo corde agnoscat quod sit a Domino. Omnis qui paenitentiam agit, et credit in Dominum, reformatur et regeneratur; utrumque faciet homo sicut a se, sed sicut a se est a Domino. Verum est, quod homo ad id non quicquam possit conferre, ne hilum; attamen non creati estis Statuae, sed creati estis Homines, ut faciatis id a Domino sicut a vobis; hoc unicum reciprocum amoris et fidei est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine. Verbo, facite a vobis, et credite quod a Domino; sic facitis sicut a vobis." At tunc quaesiverunt Angli, "Num facere sicut a se, sit inditum homini a creatione." Respondit Angelus, "Non inditum est, quia facere a Se est Solius Dei, sed datur continue, hoc est, adjungitur continue; et tunc quantum homo facit bonum et credit verum sicut a se, est Angelus Caeli; at quantum facit malum et inde credit falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est Angelus Inferni. Quod hoc etiam sit sicut a se, miramini; sed usque videtis hoc, dum oratis ut a Diabolo custodiamini, ne vos seducat, ne intret in Vos sicut in Judam, impleat vos omni iniquitate, ac destruat et animam et corpus: sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum; sed non reus fit, qui credit quod faciat sicut a se." De Baptismo dixerunt, Quod sit Lavatio spiritualis, quae est Reformatio et Regeneratio; et quod infans reformetur et regeneretur, dum adultus factus facit illa quae patrini pro illo sposponderunt,quae sunt duo, Paenitentia et Fides in Deum; nam primo spondent, ut abdicet Diabolum et omnia ejus opera; et secundo, ut credat in Deum. Omnes infantes in Caelo in illa duo initiantur, sed his Diabolus est Infernum, ac Deus est Dominus. Praeterea, Baptismus est signum coram Angelis, quod homo sit ab Ecclesia. His auditis dixerunt e caeto, "Haec intelligimus." Sed audita est vox a latere, clamans, "Non intelligimus," et alia vox, "Non volumus intelligere;" et inquisitum a quibus illae voces, et Compertum quod ab illis qui se confirmaverunt in falsis fidei, et qui voluerunt credi ut oracula, et sic adorari. Dixerunt Angeli, "Ne miremini; tales sunt hodie permulti; apparent nobis e Caelo sicut Sculptilia, tali arte facta, ut possint movere labia, ac sonare sicut organa; et non sciunt, num halitus, ex quo sonant, ex Inferno sit, vel num e Caelo, quia non sciunt num falsum sit vel num verum; ratiocinantur et ratiocinantur, tum confirmant et confirmant, nec vident quicquam num ita sit. Sed sciatis, quod ingenium humanum possit confirmare quicquid vult, usque ut appareat sicut ita sit; quare hoc possunt haeretici, hoc impii, imo athei, quod Deus non sit, sed Natura sola." Post haec, caetus ille ex Anglis, accensus desiderio sapiendi, dixit ad Angelos, "Loquuntur tam varia de Sacra Caena, dicite nobis quid veritas." Dixerunt Angeli, "Veritas est, quod homo, qui spectat ad Dominum et paenitentiam agit, per sanctissimum illud conjungatur Domino ac introducatur in Caelum." Sed dixerunt e caetu, "Hoc mysterium est." Et responderunt Angeli, "Est mysterium, sed usque tale, ut possit intelligi. Panis et vinum hoc non faciunt; non aliquid sanctum est in illis; sed correspondent sibi mutuo panis materialis et Panis caelestis, ac vinum materiale et Vinum caeleste, et Panis caelestis est sanctum amoris, ac Vinum caeleste est sanctum fidei, utrumque a Domino, et utrumque Dominus. Inde conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino; non cum pane et vino, sed cum amore et fide hominis qui paenitentiam egerat; et conjunctio cum Domino est quoque introductio in Caelum."
Et postquam Angeli docuerunt illos aliquid de Correspondentia et ejus effectu, dixerunt e caetu, "Nunc primum intelligimus." Et cum dixerunt "Intelligimus," ecce flammeum e Caelo cum luce descendens consociavit illos cum Angelis, et amaverunt se mutuo.
CAPUT IV.
POST haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo: et vox prima quam audivi, instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae Oportet fieri posthac. 2. Et statim factus Sum in Spiritu, et ecce Thronus positus in Caelo, et super Throno Sedens. 3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio, et Iris Circuitus Throni similis aspectu Smaragdo. 4. Et Circum Thronum throni viginti et quatuor, et Super thronis vidi Viginti et quatuor Seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas. 5. Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces; et septem Lampades ignis ardentes coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei. 6. Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo. Et in medio Throni et Circum Thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro. 7. Et Animal primum simile Leoni, et secundum Animal simile Vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut Homo, et quartum Animal simile Aquilae Volanti. 8. Et quatuor Animalia, singula per Se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus. 9. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem, et gratiarum actionem Sedenti super Throno, Viventi in saecula saeculorum, 10. Procidebant Viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram Throno, dicentes, 11. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR DE ORDINATIONE ET PRAEPARATIONE OMNIUM IN CAELO AD JUDICIUM, QUOD FUTURUM EST EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD: TUM DE AGNITIONE QUOD DOMINUS SIT SOLUS JUDEX.
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo," significat manifestationem de ordinatione Caelum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo (n. 225); et vox prima quam audivi instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc," significat influxum Divinum, et inde elevationem, mentis, et tunc manifestam perceptionem (n. 226); "et ostendam tibi quae oportet fieri posthac," significet revelationes de futuris ante Ultimum Judicium, et de illo, et post illud (n. 227). 2. Et statim factus in spiritu," significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt (n. 228); "et ecce Thronus positus," significat Judicium in forma repraesentativa (n. 229); "et super Throno Sedens," significat Dominum (ii. 230). 3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis (n. 231); "et Iris circuitus Throni similis aspectu Smaragdo," significat apparentiam illorum etiam circum Dominum (n. 232). 4. "Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes," significat ordinationem omnium in Caelo act (ultimum) judicium (n. 233); circumamictos vestibus albis," significat ex Divinis veris Verbi (ii. 234); "et habebant super capitibus suis coronas aureas," significat quae sunt sapientiae ex amore (n. 235). 5. "Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces," significata Domino illustrationem, perceptionem et instructionem (n. 236); "et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei," (significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens (n. 237). 6. ("Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,") significat Novum Caelum ex Christianis(, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi) (n. 238); "et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia," significat Verbum Domini a primis in ultimis, et custodias ejus (n. 239); "plena oculis ante et retro," significat Divinam Sapientiam inibi (n. 240). 7. "Et Animal primum simile Leoni," significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam (n. 241); "et secundum Animal simile Vitulo," significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem (n. 241); "et tertium Animal habens faciem sicut Homo," significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (n. 243); "et quartum Animal simile Aquilae volanti," significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones, et inde intellectum (n. 244). 8. "Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu," significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus (n. 245); "et lotus plenae erant oculis," significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus (n. 246); "et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens," significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit (n. 247); "Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus," significat Dominum (n. 248). 9. "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno," significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo (n. 249); "Viventi in saecula saeculorum," significat quod Dominus Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (n. 250);
10. "Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino (n. 251); "et abjiciebant coronas suas coram Throno," significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit (n. 252);
"Dicentes," 11. "Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem," significat confessione" quod Domino, quia est Divinum verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia (n. 253); "quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt," significat quod omnia Caeli et Ecclesiae et Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam (Ipsius), seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, facta et formata sint, et quod homines reformentur et regenerentur (n. 254).