Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. "Et ecce Thronus positus," significat Judicium in forma repraesentativa. - Quod "thronus" significet Caelum videatur (n. 14); quod "thronus" etiam significet Judicium, patet ex his locis:

"Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, et omnes sancti Angeli cum Ipso, tunc sedebit super Throno gloriae Suae" (Matth. xxv. 31, seq.);

agitur ibi de Ultimo Judicio. Jehovah "fecisti judicium meum, sedisti super Throno Judex justitiae. Jehovah praeparabit ad Judicium Thronum Suum" (Psalm. lx. 5, 6, 8 (B.A. 4, 5, 7));

"Vidi cum Antiquus Dierum sedit, Thronus Ejus sicut flamma ignis, mille et millia ministrabant Ei, et myrias myriadum coram Eo stabant; Judicium comedit, et libri aperti sunt" (Dan. vii{1}. 9, 10);

"Hierosolyma aedificata est, eo ascendunt Tribus, et ibi sedent Throni ad Judicium" (Psalm. cxxii. 3-5);

"Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis" (Apoc. xx. 4). "Thronus" a Salomone aedificatus (de quo 1 Reg. x. 18-20), significabat et Regnum et Judicium, quoniam Reges, cum judicia fecerunt, sedebant super thronis. Dicitur quod "thronus" significet Judicium in forma representativa, quia illa, quae Johannes vidit, erant Visiones quae representabant; visa sunt sicut descripsit, sed erant formae representativae futurorum, ut constare potest ex sequentibus, ut quod visa sint Animalia, Draco, Bestiae, Templum, Tabernaculum, Arca, et plura alia: similia fuerunt quae visa sunt Prophetis, de quibus supra (n. 36). @1 vii. pro "ix."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church