231. (Vers. 3.) "Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis. - "Lapis" in Verbo significat verum in ultimis, et "lapis pretiosus" verum pellucens a bono (n. 915). Sunt bini colores reliquorum fundamentales in mundo spirituali, color albus et color ruber. Color albus trahit suam originem ex Luce Solis in Caelo, ita ex Luce spirituali, quae est candida; et color ruber trahit suam originem ex Igne Solis ibi, ita ex Luce caelesti, quae est flammea. Angeli spirituales, quia in veris sapientiae sunt ex Domino, in Luce illa candida sunt, quare vestiti sunt albo; et Angeli caelestes, quia in bonis amoris sunt a Domino, in Luce illa flammea sunt, quare vestiti sunt rubro; inde sunt bini illi colores etiam in lapidibus pretiosis in Caelo, ubi in multa copia sunt. Ex eo est, quod lapides pretiosi in Verbo significent talia quae vel Veri sapientiae sunt, vel Boni amoris; et quod "Jaspis," quia candet, significet illa quae Veri sapientiae sunt; et "Sardius," quia rubescit, illa quae Boni amoris sunt. Quod lapides illi significent apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris in ultimis, est quia omnes lapides pretiosi in Caelo originem ducunt ex ultimis Verbi, ac pellucentiam ex spirituali Sensu ultimorum ibi; quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 44, 45); ultima Verbi sunt vera et bona Sensus literae ejus. Quod haec origo lapidum pretiosorum sit in Caelo, aegre potest credi ab aliquo in nostro mundo, quia nescit quod omnia quae existunt in mundo spirituali - sint correspondentiae, et quod inde suam originem spiritualem trahant omnia quae existunt in mundo naturali; quod inde origo lapidum pretiosorum in Caelo sit, datum mihi est scire ex loquela cum angelis, et quoque videre oculis, sed formatio illorum est a Solo Domino. Colores autem nigri trahunt suam originem ex Inferno, qui etiam sunt bini; unus oppositus albo (haec nigredo est apud illos qui falsificaverunt vera Verbi), alter oppositus rubro (haec nigredo est apud illos qui adulteraverunt bona Verbi); haec nigredo est diabolica, illa autem satanica. Quid "jaspis" et "sardius" significant, in explicatione capitis xxi. vers. 11, 18-20, plura videantur.