240. "Plena oculis ante et retro," significat Divinam Sapientiam inibi. - Per "oculos," cum de homine, significatur intellectus, et cum de Domino Divina Sapientia (n. 48, 125); Similiter cum de Verbo, ut hic, quia Verbum est a Domino, et de Domino, et sic Dominus. Simile de Cherubis apud Ezechielem dicitur, quod Pleni essent oculis (cap. x. 12) (per) "ante et retro," cum de Verbo a Domino, significatur Divina Sapientia et Divinus Amor inibi.