Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. (Vers. 8.) "Et quatuor Animalia, singula se habebant alas sex in circuitu," significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus. - Quod potentias "quatuor Animalia" significetur Verbum, supra ostensum est; quod per alas significentur potentiae, et quoque custodiae, infra videbitur: per "sex" significatur omne quoad verum et bonum, sex enim existunt ex "3', et "2" in se multiplicatis, et per "tria" significatur omne quoad verum (n. 505), ac per "duo" omne quoad bonum (ii. 762). Per "alas" significantur potentiae, quia per illas se elevant sursum, et alae apud aves sunt loco brachiorum apud hominem, et per "brachia" significantur potentiae. Quoniam per "alas" significantur potentiae, et cuivis Animali erant sex alae, ex supra dictis patet quae potentia significatur per alas cujusvis, nempe, quod per "alas Leonis" significetur potentia pugnandi contra mala et falsa ex Inferno; haec potentia est Divini Veri Verbi a Domino: quod per "alas Vituli" significetur potentia afficiendi animos, nam Divinum Verum Verbi afficit illos qui id sancte legunt: quod per sex "alas Hominis" significetur potentia sapiendi quid Deus et quid Dei, nam haec est proprie hominis in legendo Verbum: et quod per "alas Aquilae" significetur potentia cognoscendi verum et bonum, et sic comparandi sibi intelligentiam. De "Alis Cheruborum" legitur apud Ezechielem quod Alae oscularentur se invicem, et quod etiam tegerent corpora illorum, et quod similitudo manuum esset sub illis (cap. i. 23, 24; cap. 111. 13; cap. x. 5, 21);

per "osculari se invicem" significatur conjunctim et unanimiter agere; per "tegere corpora" significatur custodire ne interiora vera, quae sunt Sensus spiritualis Verbi, violentur; et per "manus sub alis" significantur potentiae. De "Seraphim" etiam dicitur, quod illis essent Sex Alae, quarum duabus tegebant faciem, duabus pedes, et duabus volabant (Esaj. vi. 2);

per "Seraphim" similiter significatur Verbum, proprie doctrina e Verbo; et per "alas quibus tegebant facies et pedes," similiter significantur custodiae; ac per "alas quibus volabant," potentiae, ut supra: quod per "volare" significetur percipere et instruere, et in supremo Sensu prospicere et providere, constat etiam ex his:

"Deus equitavit super Cherubo, Volavit, et vectus est super alis venti" (Psalm. xviii. 11 (B.A. 10): 2 Sam. xxii. 11);

"Vidi Angelum Volantem per medium Caeli, habentem Evangelium aeternum" (Apoc. xiv. 6). Quod per "Alas" significentur custodiae, patet ex his:

Jehovah sub Ala Sua obtegit te" (Psalm. xci. 4);

"Occultari sub umbra Alarum Dei" (Psalm. xvii. 8):

"Confidere in umbra Alarum Ipsius" (Psalm. xxxvi{1}. 8 (B.A. 7)); Psalm. lvii. 2 (B.A. 1); Psalm. lxiii. 8 (B.A. 7) "Expandi Alam super te, et operui nuditatem tuam" (Ezech. xvi. 8);

"Erit vobis sanitas in Alis Ipsius" (Malach. iii. 20 (B.A. iv.2));

"Sicut aquila excitat nidum suum, super pullis suis motitat se, expandit Alas suas, portat Alis solis, sic Jehovah ducit eum" (Deut. xxxii. 11, 12{2}):

Jesus dixit, "Hierusalem, quoties volui congregare liberos tuos, quem admodum gallina pullos suos sub Alas suas" (Matth. xxiii. 37; Luc. (xiii.) 34). @1 xxxvi. pro "xxvi."$ @2 11, 12 pro "10, 11, 12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church